Canticum Canticorum*

Caput 4: 13

emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo
(* Traductions européennes)

Glose

Emissiones.Id est fructus horti, scilicet opera quae post plantationem et irrigationem baptismi prodeunt, sunt mihimala punica,id est matura refectio, ita me delectans ut paradisus.Cypri.Id est directi, et in altum crescentes, in humanitate graciles et attenuati, quorum operibus juncta charitate inungitur princeps.Cyprusdivinam gratiam,nardusDominicam passionem,crocuscharitatem exprimit. Cyprus est in Aegypto aromatica arbor, semine candido et odorifero, quod coquitur in oleo et exprimitur, inde unguentum regalequod cyprus diciturparatur. Sic in tenebris hujus mundi divinae gratiae benedictio in pinguedine charitatis suscipitur et flammis tentationum probatur, quibus sociatur nardus herba humilis, id est fides Dominicae passionis et imitatio. Conjungitur ergocyprus nardo,cum divina gratia confortat nos compati Christo. Item nardus croco jungitur: cum in charitate Christi mortem libenter accipimus.Nardusest redolens et calens, et significat charitatem.Crocusest aurei coloris et significat divina sapientia imbutos.